CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0284     View  [Back]
Charta qua Albuinus et uxor ejus Alsendis campum monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosanctę Cluniensi æcclesie in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrate, cui domnus Odo abba videtur preesse, ego Albuinus et uxor mea, Alsendis vocabulo, donamus unum ca[m]pum Deo et supradicto loco pro animarum nostrarum salute, ut pius Dominus nostri dignetur misereri per intercessionem predictorum principum. Terminatur a mane terra Rainaldi, a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Albuini et nepotis sui, a certio terra Gualdredanę cum heredibus; habet in longum perticas LXVI, in unaquaque fronte perticas V. Infra has terminationes et perticationes totum ad integrum vobis concedo, ut post diem presentem quicquid facere volueritis faciatis, nemine contradicente. Si quis vero, animę suę hostis, hanc donationem evertere presumpserit, non valeat sibi quod repetit vendicare, insuper etiam, judice cogente, cui litem inferre temptaverit, I auri unciam reddere cogatur, et nostra donatio semper firma et immobilis perseveret, stipulatione subnixa. Actum Castello, apud ecclesiam Sancti Martini. S. Aalsendis, quę donationem istam fecit et firmare rogavit. S. Ermengardis et filiorum suorum, Albuini videlicet et Arnulfi, qui huic cause assensum prebuerunt. S. Tedenii, nepotis sui. S. Ramnaldi. S. Rogerii. S. Tetgrini. S. Dacberti. S. Luponis. S. Gozberti. Item alterius Gozberti. S. Arluini. S. Teotbaldi. S. Petri. S. Gudobaldi. Ego Johannes scripsi, dictavi mense augusto, die martio, anno V regnante rege Rodolfo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung