CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0285     View  [Back]
Præceptum Rodulfi regis quo confirmat possessiones et privilegia monasterii Cluniacensis.
In nomine sancte et individuæ Trinitatis. Rodulfus, gratia Dei pacificus, augustus et invictus rex. Sicut certum est quia Deus potentes non abicit, quippe sine quo potestas non est, ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit, et ob hoc nobis summopere curandum est ut eum vel prodesse vel obesse ipso disponente possumus, nostrum posse sub ejus nutu penitus subigentes, quod sancte ejus ecclesiæ honori proficiat, certatim faciamus. Quapropter cunctis tam regibus quam reliquorum dignitatum personis, vel presentibus videlicet vel futuris, notum sit, quod Wilelmus ille major, et sui temporis vir magnificus, quoddam monasterium nomine Cluniacum in honore primorum celi, Petri scilicet et Pauli, per manus Bernonis cujusdam reverendi abbatis construxit, quem quidem locum ab omni seculari dominatu liberum sub magna et terribili adjuratione fecit, et apostolicæ sedi ad tuendum, non ad dominandum subbigavit. Cujus nos operi congaudentes atque constitutioni faventes, per hoc nostræ auctoritatis preceptum constituimus quatinus ipse locus, juxta quod ipse per testamentum decrevit, ab inquietudine vel dominatu tam regum quam cunctorum principum seu propinquorum ejusdem Wilelmi, quin et omnium hominum, sit pœnitus liber et absolutus; in ordine vero monastico persistat, et secundum [tenorem] testamenti quod inde fecit amministretur; habitatores autem in ordine regulari degentes abbatem sibi secundum regulam sancti Benedicti de semet ipsis post Odonem, quem eis abbas Berno reliquit, sibi eligant, res quoque suas communes, quas aut nunc habent aut in futuro adquisituri, sive nostra scilicet liberalitate, sive quorumlibet largitione, sunt, sine cujuslibet dominatione aut contradictione possideant; in nundinis nullum theloneum solvant; homines eorum liberos ac servos nemo sine voluntate ipsorum distringat; decimas suas indominicatas ad hospitale habeant; alodum quem predicto monasterio Gerbaldus dedit, perpetuo teneant; Blanuscum similiter cum appenditiis suis jure suo vendicent; de silvis ubi partem habent et de exartis, nullus, nisi ipsi, terraticum accipiat; curtem simul quę dicitur a la Fracta, quam prefatus Berno, de Gingniaco subtrahens, ad Cluniacom (per ipsum enim uterque locus fundatus est) licenter convertit, eo tenore quo ipse constituit, cum alodo quondam Samsonis et mancipiis et manso qui Larvini fuit, perhenni dominio possideant. Secundum sane contestationem quam prefatus Wilelmus imprecatus est, nos quoque, in Christi nomine, precipimus et contestamur ut nunquam alicui mortalium quolibet pacto subitiatur, sed juxta traditionem quam nostris diebus tenere videntur, eis vivere liceat. Quod si exorbitaverint judicio Dei, suę regulę correptioni reserventur, et donatio Deo et sanctis facta nullatenus rescindatur. Ut autem hæc precepti nostri constitutio perpetualiter infracta perduret, hanc nostro anulo subsignamus, nostrosque primates subsignare jubemus. Signum Rodulfi regis. Actum Briodero villa, indictione XI, Vto idus septembris, anno ab incarnatione Domini DCCCCXXVIImo, Vto etiam Rodulfi regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung