CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0288     View  [Back]
Charta qua Raynardus, consentientibus uxore sua Bertranda et filio Aymone, dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Cusiriaco.
Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Raynardus, pro anime meæ remedium, conscia uxor mea Bertranda, ac filio meo Aymo, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, mansum unum indominicatum, in villa Cusiriaco: hoc sunt vinea, prati, campi, silvis et ereditatem quam Aynricus adquesivit de Duranno; et dono etiam servis cum ancillis ac filiis eorum; et hec nomina eorum: Dominicus, Bernardus, cum uxore sua Richleida et infantibus eorum, Isembertus cum infantibus suis, Tebaldus, omnem conquesitio quem adquisivit Dominicus in ipsa villa de ereditate, et ipsa ereditas, sine ullam miratione. Abet in circuitu pascualis. Facio autem hanc donationem in presenti, ut semper omni tempore teneant, sine ullo contradicente. Si quis autem hanc donatione consurgere temptaverit, omnibus maledictionibus subjaceat, et se vindicare minime valeat, et hanc donatione stabilis et firma permaneat. Actum Lusiaco publice. S. Bertrade ac filio ejus, qui fieri et firmari jussit. S. Ornadi. S. Aynonis. S. Richeri. S. Milonis. S. Aymoni. S. Besoni. Facio autem hanc donationem in tali tenore ut omni tempore monachi Cluniensis teneant in elemosina. Regnante Rodulfo rege anno V.
(Au dos:) Carta Bertrade atque Raynardi in villa Curisiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung