CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0289     View  [Back]
Charta qua Dodo res suas in villa Brisiaco monasterio Cluniacensi dat.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles quod ego Dodo dono aliquid de rebus meis Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, quę sunt site in pago Maticensi, in villa Brisiaco: hoc est curtilum unum cum vinea et silva et campos; eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam et in vestitura unum ex his campis, quem supra memoravimus, qui conjacet inter Brisiaco et Petromna, et habet terminationes a mane via publica, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero vetustissimo bedalo, a certio terra Sancti Petri. Facio autem hanc donationem pro remedium anime meæ, et patris mei, et matris meę, et omnium parentorum meorum. Si quis hanc donationem infringere voluerit, non vindicet quod repetit, sed omni tempore firma permaneat. Actum Cluniaco publice. Signum Dodoni, qui fieri et firmare rogavit. S. Anscherii. S. Constabuli. S. Adalberti. S. Tedoini. S. Airoardi. S. Girbaldi. Anno Vo regnante Rodulfo rege.
(Au dos:) Carta Dodoni in Brisiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung