CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0293     View  [Back]
Charta qua Rotlandus, consentiente matre sua Ildeharde, vineam in villa Canavas monasterio Cluniacensi dat.
Divina largitate sancitum est ut de rebus transitoriis æterna valeat merces promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Rotlandus, consentiente matre mea Ildeharde, pro remedio animarum nostrarum, [necnon et parentum nostrorum tam vivorum quam defunctorum, insuper etiam omnium fidelium catholicorum,] et ut Deus me in itinere conservet quo ego Romam, ad ecclesiam Sancti Petri pergere volo, dono atque trado aliquid de rebus juris mei, id est vineam unam sitam in comitatu Matisconense, in villa Canavas, que vinea habet in longum [perticas XIIII, in transversum VI, in agro Maciacense], ad monasterium Cluniacense, quod in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli constructum, ubi Odo abbas preesse videtur; habet autem has terminationes: [ab oriente terra Teutbranni, a meridie vinea Wilelmi, ab occidente vinea Sendeleni, ab aquilone vinea Ermenrici.] Siquidem, ut supradictum est, dono predictam vineam, atque transfundo ad ipsum monasterium vel ad ipsam casam Dei, [et de meo jure in ejus transmuto dominio,] eo tenore ut ab hodie et deinceps ipsi qui ibidem Deo deserviunt et sanctis ejus; medietatem scilicet ejusdem vineę pro investitura et censu qamdiu vixero teneam; post mortem vero meam in eorum dominium ex integro deveniat, [et in omnibus quicquid exinde facere voluerint licentiam habeant.] Si quis vero, quod minime fieri credo, [aliquis de propinquis meis vel parentibus, vel ullus homo, extiterit qui contra hanc donationem a me factam venire aut temerare presumpserit, cui litem intulerit, juditia potestate cogente,] auri libram componat, et hec carta firma et inconvulsa omni tempore permaneat, cum stipulatione subnixa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung