CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0294     View  [Back]
Charta qua Ramnulfus res suas in villa Minciaco monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Matisconense sito, monasterio Cluniaco, ubi preesse videtur domnus Oddo abbas. Ego, in Dei nomine, Ramnulfus dono ibidem, pro remedio anime meæ, seu pro remedio avi et proavi ac patris mei, vel omnium parentum meorum omniumque christianorum, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in vicaria Virciaco, in villa que dicitur Minciaco: hoc est vinea cum manso et curtilo; terminatur autem ipsa vinea cum curtile a mane terra Sancti Vincencii et terra Frotmundi, a meridiana parte terra Sancte Mariæ et terra Euradi, a sero et aquilone vias publicas; et in alio loco, in villa que dicitur Vallis, dono vineas duas cum curtile et prato sibi adherente: terminatur autem una vinea a mane terra Undrade, et a meridie, a sero et ab alia parte terra ipsius donatoris; alia vero vinea terminatur a mane cum prato ipso via publica, a meridiana parte terra Ingelardi, a sero et ab aquilone Sancti Vincencii. Totum et ad integrum dono, ita tamen ut dum ego vixero teneam, et singulis annis dimidium modium vini censualiter exsolvam; post discessum quandoque meum rectores ejusdem recipiant et teneant absque alicujus interpellatione, et faciant inde quicquid elegerint. Si quis, quod futurum esse minime credo, de heredibus vel coheredibus meis, vel aliquis intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed partibus ejusdem loci cui calomniam inferre voluerit, auri libram unam coactus exsolvat, a liminibus quoque ecclesiarum et a consorcio christianorum extraneus habeatur, partemque dampnationis cum infidelibus percipiat, et hec donatio a me firma et corroborata semper permaneat, stipulatione adnixa. S. Ranulfi, qui hanc donationem fieri rogavit et Sancto Petro donavit. S. Sperendei. S. Rannaldi. S. Mainardi. S. Berfredi. S. Adalberti. S. Arnulfi. S. Adonis.
(Au dos:) Cartam Ramnulfi quam dedit Sancto Petro in villa Minciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung