CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0295     View  [Back]
Charta qua Eduardus vineam in villa Prisciaco monasterio Cluniacensi dat.
Quisquis divino amore conpunctus, tremendi necnon examen formidans, aliquid de suis rebus seu facultatibus locis sanctorum pro remedio anime sue condonare voluerit, sciat procul dubio se pro terrenis celestia adepturum. Ob hoc igitur ego, in Dei nomine, Eduardus, hoc ipsum apud me retractans, dono aliquid de rebus meis Cluniaco cœnobio, cui preest domnus Odo, venerabilis abbas, cum turba sibi monachorum credita: hoc est vinea et curtile que Gontildi adquisivi; terminatur autem a mane via publica, a sero similiter, a medio die terra Gozeildis, a sercio terra Sancti Marcelli; et in alio loco alia vinea et curtile que terminantur a mane terra Sancti Marcelli, a sero terra Teduini cum heredibus suis, a medio die via publica, a sercio terra Eduardi. Sunt vero ipse res site in pago Matiscense, in villa Prisciaco. Totum et ad integrum cum omnibus suprapositis a die presenti dono, pro remedio anime meæ et pro anima uxoris mee Girburgis, ut Deus omnipotens heredes regni celorum nos efficiat. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego (quod absit!) aut ulla intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit, primitus iram Dei incurrat, et contrarietatem Sancti Petri incurrat, et omnis petitio ejus evacuata remaneat, insuper cum cogenti fisco auri libras IIII coactus exsolvat, et hec donatio semper firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Eduardi, qui hanc donationem firmare et fieri rogavit. S. Bovonis. S. Rodulfi. S. Deodati. S. Ugonis. S. Ermengarii. S. Celestis. S. Ermenberti.
(Au dos:) Don[atio] Ayduardi in Prisciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung