CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0308     View  [Back]
Charta qua Rotbertus omnem hereditatem suam in villa Pressiacense, et frater ejus Alo partem silvæ quæ dicitur Cambous, monasterio Cluniacensi dant.
Non mediocriter observanda Redemtoris nostri ratio intonat assidue, jubens omnibus presentis ævi facultates possidentibus cœlestem sibi tesaurum adquirere, ubi nec erugo quicquam nec tinea conrodendo potest nil consumere, sed cuncta manent integra ac jocunda, fulta divina pietate. Ideo ego Rodbertus notum esse cupio omnibus christicolis, quod dono Deo et beato Petro ac Paulo, sanctis ejus apostolis, necnon et ad locum Cluniacum, omnem hereditatem meam, quicquid in villa Pressiacense nunc usque visus sum possidere, simul et in aliis omnino locis, campis, pratis, silvis, pascuis, vineis, aquis aquarumque decursibus, totum et integrum perpetualiter possidendum trado. Ego vero Alo, frater Rodberti, qui suprascriptam donationem facit, simili modo dono partem quam habeo in silvam que dicitur Cambous. Terminat vero de una parte terra Sancti Martini usque ad decurrentem rivum et de alia ipsa hereditate. Si quis hanc donationem calumniare temptaverit, anathema sit. S. Rodberti. S. Alonis. S. Godulrici. S. Adalelmi. S. Bernardi.
(Au dos:) Rotberti in Prisciacense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung