CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0312     View  [Back]
Charta qua Hugo confert monasterio Cluniacensi colonicam unam in villa Tresdete.
Quisquis terrena pro celestibus commutat, ipse sibi in futuro thesaurizat. Quapropter, in Dei nomine, ego Hugo, pro anime mee remedio et anime matris mee, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate: unam colonicam quam mater mea Joza ad obitum suum Sancto Petro et loco jam dicto dare destinavit; quam et ego nunc usque injuste tenui; quæ colonica est in villa Tresdete, cum omnibus ad ipsam colonicam aspicientibus, hoc sunt campi, prati, silvæ, aquæ, molendini, pascuæ, egressus et regressus, in locum sepulturæ meæ; et post meum discessum dono etiam in ipsa villa unam frangisiam ubi Beliardis visa est manere, cum filiis suis, et quicquid in ipsa villa visus sum habere vel possidere, totum ad integrum, sicut supra denominatum est. Facio autem hanc donationem pro remedio animæ meæ [ac] matris meæ, quæ volumus ut firma et inconvulsa permaneat, et quam volumus etiam ut perpetualiter sine donatione alicujus solida ac libera monachis sit, quibus eam predictam condono. Si quis vero hanc de parentibus vel de aliquibus christianis contradicere presumpserit, C auri libras componat, et insuper sciat se a Deo dampnandum in infernum. S. Hugonis, qui hanc cartam fieri et firmare rogaverit. S. ... S. Gauzfredi. S. Vuichardi. S. Rodberti. S. Constantini. S. Rodberti. S. Girardi. S. Avæ.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung