CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0313     View  [Back]
Charta qua Arluinus et nepos ejus Riculfus cedunt monasterio Cluniacensi vineam in Igiaco.
Omnibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quod nos Arluinus, frater Constantii presbiteri, et Riculfus, nepos meus, donamus Deo et Sancto Petro aliquid de nostra hereditate in villa Igiaco: hoc est unam vineam, que terminat a mane et a medio die via publica, a sero terra Sanctæ Mariæ. Facimus vero hanc donationem pro sepultura et elemosina jam dicti Constancii presbiteri; et ut firma sit ista donatio, manibus propriis firmamus et presentibus firmare rogamus. S. Arluini. S. Riculfi. S. Arnaldi. S. Vulardi. S. Duranni presbiteri. S. Adalberti. S. alterius Duranni.
(Au dos:) Carta Arluini in Iggiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung