CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0315     View  [Back]
Charta qua Eva, nobilis femina, vendit monasterio Cluniacensi vineam in villa Vallis.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris, intra utero sancte matris ecclesie constitutis, qualiter ego Eva, nobilis femina, vendo, trado, transfundo monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii unam vineam que michi fuit tradita a marito meo in dotalicium, ut faciant ab ac die et deinceps quicquid facere voluerint, habendi, vendendi, donandi seu liceat commutandi; et accipio ab illis pro vinea supradicta inter vinum et annonam duos modios. Residet autem ipsa vinea in comitatu Matisconensi, in villa que dicitur Vallis; et terminat a mane de ipsa hereditate, a sero via publica, a meridie terra comitis, a cercio de ipsa hereditate. Sane si quis, aut ego, aut ullus ex propinquis meis, vel aliqua persona, contra vendicionem istam aliquam calumniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed in ira Dei incurrat; et postea carta ista firma et stabilis permaneat. S. Ævæ, S. Aalardi, qui fieri et firmare rogaverunt.
(Au dos:) æve in Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung