CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0316     View  [Back]
Charta qua Petrus dat monasterio Cluniacensi quatuor mansos in villa Varennas.
In nomine incarnati Verbi, ego Petrus, filius Ingelburgis, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus juris mei, que mihi jure paterno obvenerunt, IIIIor scilicet mansos indominicatos. Unus mansus fuit Areniodi de Varennas. Alius quoque mansus ubi stat Durannus de Varennetas, et ipsum Durannum et partem quam habeo in filiis ejus. Itidem aliud mansum qui est ad Domnum Martinum, qui fuit Odeni, qui ætiam mansus presbiteralis dicitur, ipsum dono ad jam dictum Cluniacum cum omnibus appendiciis suis. Concedo nihilominus predicto loco Cluniaco aliud mansum qui fuit Amedei, cognomento Excorchardi, et cuncta que ad ipsum pertinere videntur, sicut idem Amedeus tenuit et habuit. Omnes istos quatuor mansos, sicut unumquemque tenuerunt et habuerunt viri unicuique manso adtitulati, secundum testimonium et widamentum vicinorum fiducia, dono et concedo Sancto Petro et monachis de Cluniaco, ut habeant et teneant absque aliqua contradictione. Quod si aliquis calumpniator inrepserit, quod repetit non vendicet, sed coactus judiciaria exactione auri libram exolvat. S. Petri, qui hanc cartam fieri jussit. S. Ingelburgis. Dono ætiam quendam servum, nomine Radulfum. S. Raculfi. S. Bernardi. S. Constantini. Adicio ætiam huic carte. Et dono, ut omnia que mater mea Ingelburgis donavit Cluniaco, et mihi seniores in presteria donare voluerunt, omnia post obitum matris mee deveniant Cluniaco. Omnis quoque pars et sors hereditatis que mihi in partem sortis fraterne Nantono evenient, cum omnibus appendiciis suis, loco sepius dicto do, concedo et tribuo.
(Au dos:) Carta Petri, filii Ingelburgis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung