CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0318     View  [Back]
Charta qua Johannes dat monasterio Cluniacensi duos campos in villa Quadrensi.
Ego Johannes dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis que site sunt in pago Augustidunense, in villa Quadrensi, id est campos duos. Terminatur vero ipsa terra his terminis: a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Roberti, a sero terra Attonis et Duranti. Et unum pratum dono ad predictum locum, terminantem his terminis: a mane terra Acelini, a cercio et a sero terra Johanni, a medio die via publica. Facio autem hanc donationem pro anima mea omniumque parentum meorum. Et ut hec donatio firma permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Johannis, qui hanc kartam jussit facere. S. Durandi. S. Vuidoni. S. Durandi. S. Berilde. S. Bernoardi. S. Gonberge. Faciantque semper quicquid voluerint.
(Au dos:) Johannes villa Quadrensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung