CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0320     View  [Back]
Charta qua Beliardis et filii ejus cedunt monasterio Cluniacensi mansum in villa Canavas.
Redemptor humani generis previdens quę sint bona reposita justis, et quę mala ventura sint impiis, per semet ipsum protestare dignatus est, ita inquiens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, in Dei nomine, Beliardis, et filii mei Vuichardus atque Jodsaldus, hujus rei causam desiderantes adimplere, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, unum mansum in villa Canavas, pro anima viri mei illorumque patris Vuitberti, ut faciant exinde quicquid facere voluerint; terminatur autem a mane et a medio die via publica, a sero terra Franconis, a certio terra Sancti Ferreoli. Si quis autem huic nostrę donationi aliquam inferre voluerit nausiam, primitus iram Dei omnipotentis incurrat ac demum coactus auri libras IIII persolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Beliardis ac duorum filiorum ejus Vuichardi et Jolsaldi, qui hanc fieri firmarique rogaverunt. S. Ansedei. S. Aydoardi. S. Adsonis. S. Gausmari presbiteri. S. Aremberti. S. Eldeverti. S. Duranni. S. Gisleberti. S. Franconis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung