CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0321     View  [Back]
Charta qua Nadaldus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Buciniaco.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus, que lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitæ premia sibi valeant preparare, ut Dominus dicit: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula, quia mortalis homo reminisci debet proprios casus.» Quapropter ego Nadaldus, in Christi nomine, et pro animę meę remedio, dono ad locum Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructum, vineam quæ sita est in pago Matisconense, in villa Buciniaco, habentem in longitudine perticas XV, in latitudine V. Si quis donationem istam calumpniare presumpserit, pars ejus cum Juda, Christi proditore, sit, nisi cum satisfactione delictum suum cognoverit, et nequeat sibi quod repetit vendicare; et nostra donatio firma et inconvulsa perhenniter maneat, stipulatione subnixa. S. Nadaldi, qui scribere jussit. S. David. S. Rainaldi. S. Malvuini. S. Wandelmarii. S. Balduini. S. Bernoardi. S. Aldrici. S. Petri. S. Ainricus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung