CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0324     View  [Back]
Charta qua Engelbertus et uxor ejus Halda dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Calvatis.
Omnibus fidelibus christianis misericors Deus concedere dignatus est ut, si peccaverint, veniam per helemosinam percipere mereantur; unde scriptum est: «Honora Dominum de tua substantia.» Igitur ego Engelbertus et uxor mea Halda, de peccatis nostris cogitantes, donamus aliquid de rebus nostris ad locum Cluniacum, Deo et Sancto Petro et monachis ejus, hoc est curtilum unum cum campo insimul tenentes. Est autem ipse curtilus in comitatu Vienense, in agro Cominiaco, in villa quę dicitur Calvatis. Et terminatur ipse curtilus de superiore parte terra Altesifredi, in alia fronte de ipsa hereditate, in alia fronte terra Vualdandi, a circio via publica. Hæc donamus eo tenore ut, quamdiu ego Engelbertus vixero, usum et fructum habeam inde, et omni anno in vestitura IIII sextaria inter panem et vinum persolvam; post obitum vero meum predicto loco remaneat propter locum sepulturę. Si quis vero de parentela, aut ullus homo hanc cartam contradicere voluerit, componat de auro libram unam, et carta ista stabilis et firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Engelberti, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Aldę, uxoris ejus, et Vuarnolti, filii ejus, prebentis assensum. S. Amalberti. S. Stephani. S. Rostagni. S. alterius Rostagni. S. Dantesei. S. Rainardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung