CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0327     View  [Back]
Charta qua Vuarnerius et frater ejus Dodo dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Partinas.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus christianis fidelibus, quod nos duo fratres, Vuarnerius et Dodo, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de nostra hereditate quę est in territorio Viennensi sita, in villa vocabulo Partinas: hoc est curtilum unum qui terminatur a mane terra Aalburgis, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Petri. Facimus autem hanc donationem tali pacto, ut de predicto curtilo faciant ab hodierna die quicquid facere voluerint. Si quid vero in Insula in alodo ab hodierna die conquesti fuerimus, post nostrum discessum, pro animarum nostrarum remedio, totum ad integrum donamus monachis de Cluniacho. S. Garnerii. S. Dodonis. S. Duranni. S. Rotberti. S. Ermengaudii. S. Giraldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung