CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0328     View  [Back]
Charta qua Josfredus confirmat donationes quorumdam mancipiorum a patre et avunculo factas.
Cunctis sane sapientibus notum esse volo, ego Josfredus, quod pater meus et avunculus meus quędam mancipia ex mancipiis suis dederunt Sancto Petro, scilicet patrem Aymonis et Pontii cum jam dictis filiis; sed sunt modo qui ausu temerario volunt ea Sancto Petro contrariare et monachis Cluniensibus. Quapropter ego jam dictus Josfredus, amore parentum ductus, si quid in eisdem mancipiis habui rectum, pro auctoritate et animabus parentum meorum, concedo Beato Petro; et quicquid actenus habuerunt et deinceps conquirere potuerint, libere hujus loci rectores possideant; et ut hęc noticia vel concessio firma sit, manu propria firmavi. Actum Cluniaco publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung