CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0330     View  [Back]
Charta qua Israhel, pro absolutione sacrilegii, sex curtilos in villa Campania monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto ac exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in Matisconensi pago sito, quo preesse necnon et prodesse videtur domnus Odo abba. Ego igitur, in Dei nomine, Israhel dono ibidem aliquid de rebus meis pro remedio animę mee, immo autem pro absolutione promerenda ex parte fratrum ibidem consistentium, pro illo scilicet sacrilegio quod inreverenter comisi contra prefatum locum. Sunt vero ipse res sitę in pago Ledunense, in vicaria Caisna, in villa quę vocatur Campania, id est curtiles VI cum omni supraposito vel quicquid ad ipsos curtiles videtur aspicere, id est vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis, cum domibus et edificiis ac omnibus ad easdem pertinentibus, ea scilicet ratione ut dum advixero tenendi licentiam habeam, et singulis annis censualiter, festivitate sancti Petri, prefato loco exsolvam denarios XII; post discessum quandoque meum, sine ullius hominis interpellatione, ipse res ad predictum perveniant locum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus meis, contra hanc donationem seu emendationem, quam ego, prompta voluntate ac necessitate facinoris cogente, fieri rogavi, aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Juda traditore portionem dampnationis percipiat, insuper cum cogente fisco auri libras VI coactus exsolvat, et hæc donatio emendationis semper firma et inconvulsa permaneat, stipulatione adnixa. S. Israhelis, qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogavit. Dono etiam ex mancipiis meis Andream cum uxore sua et eorum infantibus ibidem commanentes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung