CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0331     View  [Back]
Charta qua Aalardus confert monasterio Cluniacensi mansum in villa Donciaco.
In nomine sanctæ et individuę Trinitatis. Notum sit omnibus christianis fidelibus, quod ego Aalardus, pro animę meę remedio, dono Domino Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, aliquid de hereditate mea quę est sita in episcopatu Matisconense, in villa Donciaco, hoc est unum mansum cum terminationibus istis: terminatur autem ex una parte terra Sancti Petri, ab alia via publica, ex alia aqua currente. Facio autem hanc donationem tali conventu, ut quandiu vixero teneam; post discessum vero meum monachi supradicti loci quicquid facere voluerint faciant. S. Aalardi, qui hanc cartam fieri firmarique rogavit. S. Aquilini presbiteri. S. Bernardi. S. Deodati. S. Duranni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung