CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0334     View  [Back]
Charta qua Jozaldus et uxor ejus Æva dant monasterio Cluniacensi campum in villa Bierias.
Constat quia hujus vitę miseria cotidie ad ima labatur. Studendum igitur est unicuique, quandiu in hoc vivit corpore, per helemosinarum incrementa animę suę salutem expetere. Quapropter ego Jozaldus, una cum uxore mea Ęva, donamus Sancto Petro et Paulo, et Cluniensi monasterio sub eorum nominibus consecrato, aliquid ex nostris hereditatibus, scilicet quendam campum arabilem in villa Bierias situm, in episcopatu Matisconensi etiam constitutum. Hæ sunt autem ejusdem campi terminationes: terminatur ex una parte terra Gislardi, ex alia terra Arlebardi, ex tercia et quarta terra Franconis. S. Josaldi, qui fieri et firmare rogaverunt, necnon Æve, uxoris ejus. S. Vuandaldrodi. S. Stephani. S. Ingelburgis femine.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung