CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0335     View  [Back]
Charta qua Letardus et uxor ejus Aldegardis dant monasterio Cluniacensi campum in villa Arpaieu.
Cunctis notum fieri volumus, quod ego Letardus et uxor mea, nomine Aldegardis, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, atque loco Cluniaco, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Arpaieu, hoc est vinea, curtilus. Terminatur undique terra Sancti Petri. Quicquid infra illos fines continetur, apostolis concedimus, eo scilicet pacto, ut quandiu vixerimus teneamus, et omni anno in vestitura sextaria IIII persolvamus; post obitum nostrum ad predictum locum revertantur. Actum Cluniaco publice. S. Letardi et uxoris suę, nomine Aldegardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ingelberti. S. Adelmi. S. Constantii. S. Gausberti. S. Bertaldi. S. Leotardi. S. Isnardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung