CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0337     View  [Back]
Charta qua Acardus et uxor ejus Godana, ex una parte, et Odo, abbas Cluniacensis, ex altera, quasdam commutant terras in villa Codiaco.
In Dei nomine. Placuit atque convenit inter Acardum et uxorem suam Godanam, necnon et domnum Odonem, venerabilem abbatem, commutationem terrarum suarum quę sunt in pago Matisconensi, in fine Ciciacensi, in villa Codiaco vocatur sitę. In primis Acardus domno Odoni campos II cambiat; terminatur a mane terra Elgodi, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Maioli, a certio terra communi; et habet in longum perticas XXVIII, in ambabus frontibus perticas VIII. Et in alio loco similiter alium campum vobis commuto; terminatur a mane et a certio terra Vuaconis, a sero increpitonis; et habet in longum perticas XVIII, in utrisque frontibus III et dimidiam. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum vobis comuto ad faciendum quod volueritis. Si quis vero, quod minime fore credo, nos ipsi aut ullus ex heredibus meis calumpniam aliquam inferre temptaverit, primo auri unciam componat, et quod repetit vendicare non valeat. S. Vuichardi. S. Vualterii. S. Otterii. S. Berengarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung