CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0343     View  [Back]
Charta qua Humbertus de Aziaco et filii ejus dant monasterio Cluniacensi res suas in silva quæ dicitur Iodium, etc.
Notum sit omnibus hominibus, quod ego Humbertus de Aziaco, contentionem habens cum monachis Cluniensium pro quadam silva quę dicitur Iodium, remitto eis, ego et filii mei, illorum partem quam ibi habere videbantur, et consuetudinem et caplinium illorum hominum. Insuper etiam donamus pro animabus nostris ad locum nominatum terciam partem quę ad nos pertinere videbatur de eadem silva. Verpimus etiam terram Ioium et mansum in Conflant similiter. Verpimus quoque omnes terras quas hodie possident, et unum hominem per manum reddidimus facientem sacramentum quod hæc ita firmiter in perpetuum teneamus. Accipimus vero a monachis XL solidos, et ut recipiant corpus meum et unum de filiis meis ad sepeliendum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung