CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0344     View  [Back]
Charta qua Rotbertus et frater ejus Johannes dant monasterio Cluniacensi terram in villa Sancti Pontii.
In nomine summe et individue Trinitatis. Nos fratres, Rotbertus et Johannes, fecimus vuerpitionem et donationem Deo et Sancto Petro ac Cluniensi monasterio de quadam terra quam querelabamus in villa quę dicitur ad Sanctum Pontium. Sunt autem tres peciole, prata, campi, sicut querelebamus, totum ad integrum vuerpimus et donamus, et donamus Sancto Petro, ut ab hodierna die et deinceps monachi ejusdem loci quod voluerint faciant, et ut firmum ac ratum permaneat, propriis firmamus manibus, et super altare Sancti Petri donationem ponimus. S. Rotberti. S. Johannis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung