CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0345     View  [Back]
Charta qua Rannulfus et uxor ejus Gisla dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Seia.
Divina pietate largiente legumque auctoritate, sanctitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat mercari, dicente scriptura: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et alibi: «Divitię viri redemptio animę ejus.» Quapropter ego Ramnulfus et uxor mea Gisla, divinis preceptis ammoniti ac Christi amore succensi, cupientes ęterna mercari, ut sanctorum mereamur collegio perfrui, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ac Cluniensi loco, unum curtilum indominicatum in villa Seia, in comitatu Matisconensi, eo scilicet tenore ut quandiu vixero mihi eum liceat possidere; post decessum autem meum et uxoris meę ad supradictum perveniat locum. Si quis forte diabolico igne inflamatus, quod minime futurum arbitror, suę anime adversarius, hanc nostram elemosinam destruere conatus fuerit, non valeat sibi quod repetit vendicare, sed a gremio sanctæ Dei matris æcclesiæ eliminatus, juxta seculi legem auri libram cui injuriam fecerit a judice cogatur reddere, et nostrum donum ratum et inconcussum omni tempore permaneat, subnixa stipulatione. S. Ramnulfi. S. Gisle, uxoris ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung