CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0348     View  [Back]
Charta qua Arpertus res suas in Vallis villa monasterio Cluniacensi dat.
Divina largitate sanctitum est ut de rebus transitoriis ęterna valeat merces promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Arpertus, venturi juditii examen precavens, conpunctus, pro remissione meorum peccatorum vel fratrum seu meorum parentum atque omnium fidelium christianorum, dono aliquid de jure meę proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniacensi, cui domnus Oddo abba preesse videtur, mansum videlicet indominicatum et quicquid ad ipsum mansum aspicit, quesitum et inquirendum. Terminatur de latere uno via publica et a sero, a medio die terra Achardi, a mane terra Sancti Vincentii, a certio terra Sanctæ Mariæ. Infra istas terminationes totum ad integrum trado atque transfundo. Insuper quoque addo et vineam; terminatur a sero terra Sancti Vincentii, a certio Sancti Petri, a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Achardi. Dono etiam campum quem supra Curtem vocant; termini cujus hi sunt: a mane terra Leotardi, a mane terra Achardi, a medio die silva. Adhuc et alium campum dono, qui terminatur a mane terra Achardi, a sero terra Sancti Vincentii. Preterea dono etiam curtilum unum, in Vallis villa. Terminatur a mane via publica, a medio die terra Sigiberti, a sero terra Gauremberti et quicquid hactenus visus sum habere, totum ad integrum dono, quatinus a die presenti et deinceps ejusdem loci gubernatores liberam habeant facultatem agendi quod voluerint. Si quis vero (quod absit!) aliquam concussionem inferre temptaverit, iram Dei omnipotentis et suorum apostolorum incurrat, et a liminibus æcclesiarum extraneus habeatur, et cui litem contulerit auri libras IIII coactus, judice cogente, componat, et nostra donatio semper rata et inmobilis, stipulatione subnixa, permaneat. S. Arperti, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Sigilberti. S. Arembaldi. S. Adalgisi. S. Evrardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung