CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0349     View  [Back]
Charta qua Adaldrannus et frater ejus Girardus dant vircariam monasterio Cluniacensi.
Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Adaldrannus et Girardus, frater meus, comparavimus unam vuercariam tali tenore et ratione, ut post discessum nostrum ad Sanctum Petrum et ad monachos de Cluniacho eveniat. Ego quoque Girardus, qui primus ad obitum mortis veni, partem meam ad presens relinquo, et frater meus, quandiu vixerit, tenebit, et post obitum ejus sepeliant eum seniores cum honore. Sicut nos comparavimus et tenuimus et Aalmarus tenuit per nos, ita donamus Domino Deo et Sancto Petro et monachis de Cluniaco. S. Ingelelmi, patris mulieris Girardi. S. Artaldi de Besorniaco. S. Rotberti. S. Walterii de Besorniaco. S. Girbaldi. S. Gislardi presbiteri. S. Bernardi cellerarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung