CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0352     View  [Back]
Charta qua Rotardus dat monasterio Cluniacensi mansum cum mancipiis in villa Bufarias.
Qui debitum sibi nexum relaxat, resque sibi jure hereditarias sanctæ mancipatur perpetuo habendas æcclesiæ, absque dubio eternę retributionis præmium apud Omnipotentem sibi omnimodis retribuere confidat. Igitur ego Rotardus talia semper sollicitus cogitans, humanique sceleris, fragilitatis ab origine decurrentium reminiscens, res quæ mihi hereditario provenerunt jure legalique divisione cum sorore mea divisi, dono atque transfundendo trado beato Petro apostolorum principi, necnon et sancto Paulo, gentium doctori, sub quorum nomine Cluniense dedicatum habetur cœnobium, pro animarum genitoris genetricisque mee, cunctorumque etiam parentum meorum, insuper vero ut in extremo die, cum venerit ad judicandum, Dominus mihi propitiare dignetur, mansum equidem meum qui est situm in pago Matisconensi, in villa Bufarias, in vicaria ejusdem villę, cum omnibus adjacentiis, vineis, pratis, silvis, pascuis, mancipiis quorum hæc sunt nomina: Amarinus et uxor ejus Osanna cum eorum infantibus, Adalbertum etenim cum universis quę ad eum pertinent, et omnia quę ad presens in predicta villa habeo, vel umquam dum advixero habiturus vel adquisiturus sum, nemine contradicente, etiam si conjugem et infantes habuero. Tali tamen fatio ratione, ut annuatim ipsa die qua festivitas suprascriptorum apostolorum excolitur, dum vixero, reddam in censum denarios XII, aut ceram ejusdem precii. Dum namque quolibet casu aut morte preoccupatus obiero, sicuti jam pretaxatum est, omnia ad prenominatum monasterium eternaliter pertinenda proveniant. Si quis vero, quod nullatenus credo, aut ullomodo fieri posse confido, hanc donationis cartulam calumpniari aut contradicendo refragari temptaverit, quod optando petierit vendicare nequeat, sed iram superni judicis et omnium sanctorum ejus incurrat, et cum Juda proditore, Sodomitisque, Datan quoque et Abiron vivus habsorbeatur et in infernum inferiorem cum superbiæ principe absque termino cruciandus constituatur, auri quoque, uti lex mundana precipit, libras X coactus exsolvat. Ista etenim donatio ut semper inconvulsa perseveret, et perseverando eternum stabilietur, manu propria eam subterfirmavi et bonorum manibus hominum constipulandam contradidi. S. Rotardi, qui hanc donationem fecit et confirmavit. Signum Samuelis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung