CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0360     View  [Back]
Charta qua Arlaudus curtilum et duos mansos in villa Lavandrado monasterio Cluniacensi dat.
Misericordissima pietate legumque auctoritate sanctitum est ut liberam donandi potestatem habere debeat, si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure deleguare ac tradere sponte voluerit. Quapropter notum sit omnibus tam presentibus quam futuris etiam, quod ego Arlaudus, in Dei nomine, pro meorum remissione peccatorum, necnon pro anima senioris mei Hartmari, atque pro uxore ejus Bertazia, ac pro infantibus eorum, pro genitori meo genitricique mea, et pro omnibus fidelibus vivis atque defunctis, trado res quasdam juris mei Deo et Sancto Petro in monasterio Cluniacense, ubi Odo venerabilis abba preesse ac prodesse videtur; que site sunt in pago Cabilonense, in agro Blaciaco, in villa Lavandrado: imprimis mansum cum cortile qui terminatur de oriente terra Aganonis, a meridie similiter et ab occidente, a parte australi via publica. Infra istas terminationes et alias res quicquid in ipsa villa visus sum habere, et ad ipsum curtilum aspiciunt, videlicet terris, curtiferis, vineis, viridariis, campis, silvis, pascuis, rivis, fontibus, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrandum trado, ac dono Deo Sanctoque Petro et monachis ibi die noctuque Christo famulantibus. Do quoque et alium mansum situm in pago Matisconensi, in villa Sancti Gangulfi, cum mansione, cum vineis, pratis, cultis et incultis, et quicquid ad ipsum pertinet, et qui terminatur a mane via publica, a media die terra Rotlindis, a sero similiter, ab austro Erfundi terra. Deprecor autem humiliter ut nulli liceat de his rebus aliquid distrahere vel procamiare aut alicui beneficiare, quod integre perseverent. Preterea omnes qui hanc cartam legere vel audire potuerint, obsecro ut, si necesse fuerit pro amore Dei et sanctorum Petri et Pauli, sint tutores ac defensores harum famulorum Dei rerum. Si quis vero (quod absit! et quod evenire non estimo), vel ex propinquis, vel extraneis, seu ex qualibet conditione vel potestate, aliquam calumniam contra hoc testamentum inferre temptaverit, primitus quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra viventium, et deleat nomen ejus de libro vite, nisi cito resipuerit, fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et cum Datan et Abiron. Secundum mundialem vero legem his quibus intulerit calumniari auri libras VI, cogente judiciaria potestate, compulsus exsolvat et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum; sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta, semper inviolata ac inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum in Cluniacensi monasterio. S. Arloldi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Bestusie. S. Frotboldi. S. Gunterii. S. Colonis. S. Guntardi. S. Arpert. S. Ramnalfi. S. Raimboldi. S. Giroardi. S. Vislemari. S. Adalbaldi. S. Leutardi. S. Folmeri. Ego Bernardus levita, rogatus, scripsi et subscripsi, et datavi de II kal. mar. anno V regnante Radulfo rege, indictione I.
(Au dos:) Lavandrado, carta donacionis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung