CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0361     View  [Back]
Charta qua Odo, abbas Cluniacensis, et Dodo commutationem faciunt quarumdam rerum in loco Debenco.
Inter eos karitas perfecta permanet et in eternum manebit inviolabiliter, quos amor divinus, non humanus, conciliat, et qui non amore peccuniæ transitoriæ, set dilectione vere karitatis et fraternitatis mutuo se fovent. Igitur placuit atque convenit inter domnum ac venerabilem patrem Cluniacensis cœnobii Odonem et Dodonem terrarum quarumdam comutationem facere, quę sunt in loco qui vocatur Debenco sitæ, quod et fecerunt. In primis Dodo domno ac venerabili patri Odoni dedit quandam petiolam de campo qui est in pago Matisconensi, in fine Ciciacense situs, in Velperubio vocatur, cujus termini sunt hi: a mane via publica, a medio die terra Maioli, a sero ipsius donatoris, a certio terra Sum Jangulfi; et habet in longum perticas XXVII, in singulis frontibus perticas III et pedes V. Infra has terminationes et perticationes ad integrum dono atque transfundo, meumque jus in vestra dominatione ac potestate libera habeatis ad faciendum quicquid volueritis facere. Si quis vero, quod minime futurum arbitror, aut ego ipse (quod absit!), aut ullus meorum heredum vel coheredum, aut aliqua intromissa persona, conatus fuerit volens hanc donationem sive comutationem ultro a nobis factam evertere, primitus iram Dei omnipotentis et suorum apostolorum Petri et Pauli, nisi resipuerit, super se cognoscat evenire, a consortio omnium christianorum alienus, parsque ejus cum his qui Domino Deo dixerunt: «A nobis recede,» et cum Datan et Abiron sit, quos vivos terra absorbuit; et secundum mundanam legem, cui injuriam intulerit, judiciaria potestate cogente, II auri libras componat et nostra commutatio vel donatio semper inconcussa et inmobilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Dodonis, qui hanc donationem fieri et rogavit firmare. S. Girardi. S. Nocberii. S. Aimerii. S. Ermenardi. S. Teotgerii. S. Vuimiri. S. Ricolli. Ego, in Dei nomine, Gotreuvoldus presbiter, rogatus, scripsi, dictavi die dominico, mense febroario, anno V regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung