CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0366     View  [Back]
Charta qua Berfrida dat Leosbranno, viro suo, tilum in villa Bainas.
Dilectissimo jugale meo, nomen Leosbran, ego, in Dei nomen, Berfrida, ucsore sua, in pro amore et bone voluntate que contra te abeo, propterea dono tibi tilo, qui est situs in pago Matisconense, in agro Rofiacense, in villa Bainas, qui terminet de ambis latus et ambis frontis vias publicas. Infre istas terminaciones, parcionem meam ad integrum tibi dono, et alias res meas quicquid visus fui adabere aut possidere, tan de alaudo, tan de conquisto, vineis, vircareis, campis, pratis, silvis, pomis, pasquis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia ad integrum tibi dono, in ea vera racione, dummodo insimul vivimus, usum et fructum abeamus, et qualis suum parem supravixerit ad illo perveniad. {corr: perveniat} Si quis vero, quod fieri minime credimus, si ego nos ipsius, aut ullus omo, aut ullus de eredibus nostris, qui contra donacione ista venire aut agere temtare vel calumniare voluerit, auri libra I conponet. Actum Crusilia, atrio Sancta Maria puplice. S. Berfridane, qui donacione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Giperio. S. Marlan. S. Ditet. S. Leotart. S. Raginbert. S. Anserigo. S. Ansalt. S. Bernil. Ego, in Dei nomen, Dedatus rogatus scripsit, datavit die dominico, in mense junio, in annos V rengnante Radol rege.
(Au dos:) Lesprant in Bainas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung