CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0367     View  [Back]
Charta qua Rostagnus vineam in villa Ur et deductionem aquæ de Dromæ flumine monasterio Cluniacensi dat.
In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles cuncti, tam presentes quam futuri, quod ego Rostagnus, causa orationis veniens Cluniacum ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et gravi infirmitate correptus, reminiscens cum magno timore enormitatem meorum peccaminum, pro absolutione meę animę dono Deo et eisdem apostolis ad memoratum locum aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Valentiniensi, in villa quę vocatur Ur: est autem vinea cum olca et mansione, sicut fuit Arfredi; terminat autem a cercio vinea Geraldi et Gausberti, et ex alia parte via publica; de alia parte rivo currente Merd[aria]. Quantum habeo infra istos fines et terminationes dono Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum. Dono etiam deductionem aquę, ubicumque voluerint aprehendere monachi, sive homines illorum in fidelitate Sancti Petri, de Droma flumine usque in terra Sancti Petri, quam habent ex hereditate de Alisio, ad molendinum faciendum. Ut autem ista donatio firma permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Rostagni, qui hanc cartam fieri et firmari rogavit. S. uxoris ejus, nomine Leotgardis. S. filiorum eorum, videlicet S. Ademari, S. Arnardi, S. Odilonis, S. Rostagni, S. Jarentonis, S. Guigonis, S. Rostagni, S. Fulcherii, S. Stephani, S. Wicardi. Si quis autem hanc nostram donationem calumpniare presumpserit vel contradicere, omnibus maledictionibus quę continentur tam in novo quam in veteri Testamento subjacebit; eritque pars ejus cum diabolo et angelis ejus. Actum Cluniaco publice, V nonas julii, feria V, regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung