CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0372     View  [Back]
Charta qua Odo, abbas Cluniacensis, notum facit se Germoardo et Bernardo fratribus peciolam terræ in villa Colonicas concessisse.
Notum sit cunctis fidelibus tam clericis quam laicis, quod quidam homo, nomine Germoardus, et frater ejus Bernardus, presentiam domni Odonis, venerabilis abbatis Cluniensis, adeuntes, humiliter deprecati sunt ejus paternitatem, poscentes causa misericordie quandam peciolam de terra permodicam. Quorum votis ille gemine karitatis fonte redundans et fratrum consilio fultus suorum, satisfecit eamque eis concessit. Est autem sita peciola illa in agro Marciacense, in villa Colonicas; terminatur [a] mane terra ipsius Germoardi, a medio die Nadalonis, a sero Sancti Stephani, a certio via publica. Infra istas terminationes ad integrum vobis donamus, ad abendum et faciendum deinceps quod placuerit, nemine contradicente. Si quis vero, quod futurum fore minime credimus, nos ipsi, aut ullus homo, aut aliqua aposita persona, temptare vel calumpniare presumpserit, X solidos componat, et donatio ista firma et inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Odonis abbatis. S. Teubaldi. S. Froterii. S. Vuitbaldi. S. Rotberti. S. Eldebranni. S. Arlanni. S. Eldeberti. Ego Teotgerius scripsi die mercurii, VI anno regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung