CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0373     View  [Back]
Charta qua Berno, Matisconensis episcopus, consentiente congregatione sua, quidquid episcopus vel archidiaconus in ecclesiis de Copta, de Lanco, de Blanusco, de Galuniaco, etc., habebant, monachis Cluniacensibus concedit.
Speciale Christi preceptum dilectionem esse nemo qui dubitet, que jam licet inter seculares nimium frigescat, tamen inter spiritales ubicumque sunt, necesse est hanc aliquatenus reservari; ad quam videlicet plenius nutriendam, debent ipsi quoque in exterioribus sibi mutuo suffragari. Quapropter ego Berno, Matiscensis ecclesie presul, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, tam episcopis, tam archidiaconis, ac reliquis hujus ecclesie presulatis, quia Cluniacensis cœnobii congregationem speciali nobis familiaritate conjunctam, in quantum possumus solaciari congruum ducimus, ut ipsorum bonis operibus, Deo largiente, participemur. Siquidem tempore predecessoris nostri, beate memorie Geraldi, quasdam contradictiones de suis ecclesiis habuisse noscuntur; et quia precipuum illis est ut queti suum ordinem tenere possint, placuit tam mihi quam omni nostre congregationi ut quicquid vel ad episcopum vel ad archidiaconem de ipsis ecclesiis pertinet, excepto hoc quod ad synodales eulogias vel ad paroctam debetur, totum habitatoribus predicti loci concedamus, ita ut ipsas ecclesias vel decimas, vel tenere, vel dare, sine ullius contradictione valeant, dum modo neque ipse ecclesie, neque divinum in eis officium neglegatur. Sunt autem heedem ecclesie: Copta, Lancus, Blanuscus, Galuniacus, cum aliis capellis que ad easdem pertinent. Synodale vero servitium vel parate vel a monachis vel ab his quos ibi prefecerint ipsi reddantur. Quod si neglecta fuerint, liceat monachis emendare et quod eis concedimus tenere. Sit autem hec scriptura etiam pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur [bonis] actibus quos per Dei gratia gesserimus. [Noverint autem] qui lectum vel audituri sunt hanc auctoritatem, quod nostra sedes ex antiqua consuetudine pro lege teneat, ut id de nostris decimis facere liceat. Si autem ex successoribus nostris aliquis hoc infringere temptaverit, revereatur illud: «Maledictus qui transgreditur terminos, id est constitutiones proximi sui;» et ne forte pro sua crudelitate beatum Petrum offendat, quem nos per beneficium collatum placare credimus. Ut autem hec auctoritas firmior sit, hanc manu propria firmo et nostre congregationis fratres firmare rogavi. Berno, peccator et humilis episcopus subscripsit. Bernardus prepositus subscripsit. Ardradus presbiter. Adalardus archidiaconus. Adalgisus levita. Maybodus levita subscripsit. Berno presbiter. Gislaldus presbiter. Ageraldus presbiter. Aldo subdiaconus. Berardus levita. Arnulfus levita. Bernerius clericus. Datum in mense januario, anno VI regni Rodulfi regis, apud Matisconensem urbem publice. Actum omnibus primoribus unanimiter consentientibus. Bernardus, ad vicem cancellarii, rogatus scripsit et subscripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung