CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0374     View  [Back]
Charta qua Maimbodus levita, Arembertus et Rotardus fratres, monasterio Cluniacensi quasdam res conferunt, in loco Cadevriaco.
Sacrosancte æcclesie in honore apostolorum Petri et Pauli fundatę in loco qui Cluniacus dicitur, cui venerabilis Odo abba preesse videtur. Igitur nos, in Dei nomine, Maimbodus levita et Arembertus et Rotardus, cogitantes de Dei misericordia, ob salutem animarum patris matrisque nostre, Otardi et Gotestue, necnon fratris nostri Fredoeni, ut pius Dominus eorum animas in collegio civium supernorum collocare dignetur, aliquid nostre hereditatis donamus ad ipsam casam Dei. Sunt ecce res ipse in pago Matiscense, in agro Goliacense, in loco qui vocatur Cadevriaco site. Hoc est pratum unum quod de tribus partibus terminatur rivo currente, de quarte parte terra Sancti Petri. Infra istas terminationes vobis donamus, scilicet medietatem prati, ad faciendum quod placuerit vobis, nemine contradicente. Si quis vero contra hanc donationem aliquid contradicere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et non valeat quod repetit vendicare; sed insuper cui litem infert auri libras II componat, juditiaria eum potestate cogente; et ista donatio stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Matiscono puplice. S. Maimbodi levitę, S. Aremberti, S. Rotardi, qui locum divisionis et commutationis pro aliis pratis fieri et firmare rogaverunt. S. Girberge, uxoris ejus, quę consensit. S. Arlebardi. S. Achardi. S. Vuicardi. S. Starfredi. S. Aimerici. S. Adalardi. S. Odonis. Ego Maimbodus levita scripsi die sabbato, mense januario, anno VI regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung