CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0375     View  [Back]
Charta qua Gozbertus et Berengarius, vice domini Odonis, abbatis Cluniacensis, campos in villa Galoniaco et in Broi inter se commutant.
Quod precedentes patres pro sui utilitate loci et pro successorum profectu faciunt, non posteros latere debet, sed omnibus manifestum esse convenit, ne ulla ingruente tempestate valeat permutari. Ideoque omnibus intra matris ecclesiæ gremium degentibus notum esse decrevimus placuisse ac convenisse inter Berengarium monachum atque ea tempestate prepositum monasterii Cluniacensis, vice domni Oddonis abbatis, tunc temporis Cluniensi monasterio presidentis, et Goszbertum, eorum servum, quatinus quedam suorum allodiorum commutarent; et ita fecerunt. Primo Goszbertus dedit campum unum de suo allodio parti Sancti Petri, situm in agro Galoniacense, in ipsa villa; terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, a meridie ejusdem Goszberti cum suis heredibus. Infra istas terminationes vobis concedo totum et ad integrum. Post hæc, domnus Berengarius dedit Goszberto de terra indominicata, vice domni Oddonis abbatis, campum in loco ubi in Broi dicitur; terminatur de duabus partibus terra ipsius hereditatis, a medio die via publica, a sero ipsius Goszberti; habet in longum perticas agripenales XX, in frontibus X. Infra has terminationes et perticationes totum tibi donamus ad faciendum quod visum tibi melius fuerit, nemine contradicente. Si quis vero commutationem istam pari consensu a nobis factam destruere presumpserit, non vox calumpniantis a quoquam audiatur, sed cui litem intulerit I auri libram reddere juxta mundanam legem cogatur, et nostra commutatio rata et inmobilis semper permaneat, stipulatione subnixa. Actum Galloniaco vico. S. Goszberti. S. Girfredii. S. Girberti. S. Grimaldi. S. Anserii. S. Ingelberti. S. Achardi. S. Aramberti. S. Adalardi. S. Reimfredi. S. Giraldi. Ego Teotgerius rogatus scripsi, dictavi die lune, mense jenuario, anno VI regnante Rodulfo rege. S. Evrardi. S. Arberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung