CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0376     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Eva campum et duo prata in villa Vallo monasterio Cluniacensi commutant.
Notum sit omnibus sub Christi norma degentibus, tam presentibus quam absentibus, quod placuit atque convenit inter Bernardum et uxorem suam, nomine Evanam, et domnum Odonem, Cluniensem abbatem, venerabilis memorię, ut terras eorum in pago Matisconensi, in agro Galloniacense, in villa cui dicitur Valo sitas, comutare deberent; et ita fecerunt. Dederunt primitus Bernardus et uxor ejus domno Odoni campum unum qui in Aves vocatur; terminatur a mane increpito, a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Maimbodi, a certio terra Misiene cum suis heredibus; habet in longum XXXI perticas, in frontibus VI et pedes VI. Donamus quoque pratum cui dicitur in Belusia; a mane via publica terminatur, a meridie terra Maimbodii et Arnulfi, a sero terra Andree, a certio terra Sancti Petri; habet in longum perticas XXIII, in frontibus IIII perticas; etiam et alium pratum in eodem loco; terminatur a mane increpito, ab alia parte terra Sancti Petri et de alia terra Andree cum heredibus; habet in longum VIII perticas, in frontibus perticas IIII. Infra has terminationes et perticationes totum ad integrum vobis concedo ad faciendum quod volueritis. Si quis vero contradicere hoc vel calumpniare ausu temerario inflatus presumpserit, non vox ejus audiatur ab aliquo, sed beati Petri gladius super eum evaginetur ac vinculo anathematis tamdiu subjaceat quousque resipiscat, immo unciam auri secundum legem mundanam, judice cogente, invitus cui injuriam fecerit reddat, et nostra comutatio ita ut acta est permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco, ubi scripta fuit. S. Gelonis. S. Rogerii. S. Girbaldi. S. Letaldi. Ego Johannes scripsi, dictavi die marcio, mense februario, anno VI regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung