CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0378     View  [Back]
Charta qua Artaldus et uxor ejus Hildegardis capellam Sancti Victoris de Alsgoia monasterio Cluniacensi dant.
Notum est omnibus qui sane sapiunt quia Deus concessit fidelibus suis ut de temporalibus rebus quas possident et peccata sua redimere et eterna premia valeant promereri; quod ego Artoldus recogitans, capellam que dicitur Sancti Victoris, cum omnibus que ad eam pertinent, ad Cluniacum monasterium in perpetuum habendam trado. Est autem ipsa capella in pago Augustodunensi, centena que vocatur Alsgoia. Hanc igitur ad predictum monasterium ego et uxor mea Hildegardis, in honore beatorum apostolorum Petri videlicet atque Pauli condonamus, pro remedio scilicet animarum nostrarum, et pro anima Bracdingi et aliis coheredibus meis, qui hanc ante me tenuerunt, et etiam pro illis qui eandem donationem libenter consenserunt. Siquidem valde congruum cunctis religiosis debet videri predicta capella, que nec decimas habet, nec aliud unde seculari seniori serviendum sit, cum oblationibus que illic devotione populorum deferuntur, ad monasterium pocius vel ad monachos quam ad seculariam dominationem pertineat. Quapropter obsecro per nomen Domini Jesu Christi et reverentiam sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sed et ipsius sancti Victoris virtutem, ut nulli de his qui in ipso mente vel per circuitum aliquid possidere videntur, contra hanc donationem, que tam pro ipsis quam pro me facta est, ullomodo venire presumat. Quod si fecerit et hanc nostram constitutionem infringere temptaverit, vel ab ipsis monachis aliquod munusculum pro ipsa capella expostulaverit, vel de rebus ad ipsam pertinentibus quicquid sibi vendicare presumpserit, omnipotentem Deum cum sanctis apostolis et cum sancto Victore habeat obstitorem atque contradictorem, sitque pars illius cum Dathan et Abiron, et cum his qui Deo contradicunt, et bonis omnibus adversantur. Id vero quod agere presumpsit nullomodo vendicet, sed his quibus litem intulerit XV libras auri persolvat; ceterum, sicut eidem ecclesie mos est, IIIIor denariorum ad sedem episcopalem Augustodunensem per singulos annos persolvat. Ista vero donatio perenniter inconcussa perduret. Signum Artaldi, qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Signum Hildegardis, uxoris ejus, que seniori suo consensit. S. Vuigonis. S. Arluini. S. Adroldi. S. Rotlanni. S. Umberti. S. Hugonis. S. Gauzfredi. S. Willelmi. S. Gauzmari. S. Acardi. Ego Teutgarius presbiter, ad vicem cancellarii, scripsi. Data kalendis aprilis, in ipsa ecclesia Sancti Victoris, anno VI regni Rodulfi regis.
(Au dos:) Carta donationis Artaldi de capella Sancti Victoris ad Sanctum Petrum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung