CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0382     View  [Back]
Charta qua Alelmo et Bernio Odoni, abbati Cluniacensi, quasdam res in agro Galloniacensi et in villa Budon tradunt.
Placuit atque convenit inter Alelmonem et Bernionem, necnon et domnum Odonem abbatem, comutationem terrarum suarum facere, quę sunt in pago Matisconensi, in agro Galloniacensi, ubi dicitur a la Rocha. In primis Alelmo et Bernierius dederunt domno Odoni abbati campum unum cujus termini hii sunt: a mane terra Ansieri cum suis heredibus, a medio die terra Bernardi, a sero Sancti Petri, a certio terra Alelmi; habet in longum perticas XXII et pedes VIIII, ab una fronte perticas XVI, de alia fronte perticas XVIIII. Et in alio loco alium campum, scilicet in villa cui dicitur Budon, ubi vocant a la Compa; hic in longum habet perticas XXVIII, in unaquaque fronte perticas XVI; donamus ut a presenti die et deinceps faciant quod voluerint, nemine contradicente. Si quis autem hanc donationem a nobis ultro factam destruere voluerit, non valeat vendicare quod repetit, set inferat cui litem intulerit II auri uncias, juditiaria potestate cogente, et nostra donatio firma et inconcussa permaneat, subnixa stipulatione. Actum Cluniaco. S. Alelmi et Bernierii, qui commutationem istam fecerunt et rogaverunt firmare. S. Girbaldi. S. Rainerii. S. Aalgidis. S. Fulcherii. S. Gisliberti. S. Richardi. Ego Johannes scripsi, ditavi die sabbati, mense febroario, anno VII regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung