CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0387     View  [Back]
Charta qua Leotbaldus et uxor ejus Doda ecclesias sanctorum Martini, Petri, Benigni et Romani, et villas de Blanusco, de Lanco, de Viverio et de Felnarias, monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosanctę ęcclesię Cluniaci in honore apostolorum Petri et Pauli, in comitatu Matisconensi fundatę, cui domnus Oddo abbas preesse videtur et prodesse, ego Leutbaldus et uxor mea Doda, casum humanę fragilitatis cogitantes, atque apostolos Domini in tremendo judicio protectores habere cupientes, pro animabus Willelmi ducis et Avane, Willelmi quoque domini mei, necnon et patris mei Warulfi, et matris meę Rotrudis, atque fratris mei Warulfi, et omnium fidelium christianorum, tam vivorum quam defunctorum, dono aliquid de rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, ęcclesiam videlicet in Blanusco, in honore sancti Martini consecratam, cum ipsa villa et servientibus in ea manentibus; ęcclesiam quoque in villa Lanco, in honore sancti Petri constructam; in honore quoque sancti Benigni ęcclesiam terciam; ac in honore sancti Romani quartam; villam etiam quam dicunt Viverium et villam quam vocant Felnarias. Has villas et ęcclesias, cum omnibus ad se pertinentibus servis et ancillis, terris cultis et incultis, pascuis, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, et omnibus omnino pertinentiis, sicut divisio facta fuit inter Bernonem, bonę memorię abbatem, et patrem meum Warulfum, ego et supranominata uxor mea tradimus monachis, ad integrum possidendum, quicquid est acquisitum aut deinceps adquirendum. Si quis vero donationi isti contradixerit, et eam irritam facere temptaverit, sit anathema maranatha, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron, et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» et coactus auri libras X componat, et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Leubaldi, S. Dodę, uxoris ejus, qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt. S. Grimmaldi, Evrardi, Harlebaldi, Heldierici, Winiteri, Gunterii, Leutaldi, Williberti, Gerardi, Arlulfi, Rannulfi, Ingenulfi, Bosonis, Ayroardi, Vanninci, Burchardi, Eldulfi. Actum Matisconi. Data die, per manum Lerardi, IIII nonas septembris, feria V, anno VII Rodulfo regnante.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung