CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0390     View  [Back]
Charta qua Vuarnerius et Constancia uxor vendunt Engelberto presbytero curtilum cum campo in villa Caveriaco.
Domino ac magnifico fratribus Engelberto presbitero, emptore, igitur ego, in Dei nomen, Vuarnerius et uxor sua Costancia, venditores, vendimus tibi aliquid de res nostras que sunt sitas in pago Matisconens, in agro Fusciacens, in villa Caveriaco: oc est cortilum una cum campo, qui terminat a mane terra Amaldino, a medio die terra Valdino et Adelioni, a sero terra Sancti Pauli, a cercio via publica, et abet in longo perticas agripinales a medio die XX, a cercio XXIII et pedes VI; in lato in uno fronte a mane perticas XVII et pedes VIII, a sero perticas XII et dimidia. Infra istas terminaciones et percicationes ad integrum vobis vendimus, et accepimus de te precium, sicut inter nos convenit et nobis complacuit, in valente solidos VIII, et pro ipso precio de jure nostro in tua tradimus dominacione et potestate, et facias quicquid facere volueris ... sine nullum contradicentem. Si quis vero, qui contradixerit, auri uncia componat, et presens vendicio ista in te facta, omnique tempore firma, stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Kavaniaco villa. S. Vuarnerio, S. Costancia, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Raginoalt. S. Otarico. S. Eldeura. S. Odo. S. Alloni. Ego Arnardus scripsit, datavit die sabbato, in mense januario, anno VIII regnante Radulfo rege.
(Au dos:) Emptio Ingelberti in Cantriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung