CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0393     View  [Back]
Charta qua Ermenteus et uxor ejus Aremberta, ex una parte, et Odo, abbas Cluniacensis, ex altera, vineas et campos in villis Rofiaco, Iriniaco et Lornanto, inter se commutant.
Auctoritas extat ecclesiastica nobis a majoribus nostris tradita, ut liberam erogandi aut vendendi debet habere potestatem, si quis de proprio jure aliquid alicui homini vendere vel alicui sancto pro animę suę, suorum quoque parentum remedio dare sponte voluerit, quod per scripturarum testamentum posteris faciat notum. Unde omnibus sub Christi norma tam presentibus quam absentibus notum esse volumus degentibus, quod placuit atque convenit inter Ermenteum et uxorem suam necnon Arambertum et domnum Oddonem, Cluniacensem abbatem, quatinus commutationem rerum suarum fecerunt, quod et fecerunt. In primis Ermenteus et uxor sua vineas et campos domno dedit Oddoni, vineam scilicet unam in villa que Vetiscar dicitur; terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die terra Ataloni, a sero et a certio de ipsa hereditate; habet in longum perticas agripenales III, in frontibus VI perticas. Aliam quoque vineam, quę est in reclavo, in ipso loco, habentem perticas IIII, in frontibus II. Itidem et aliam in Rofiaco; terminatur a mane terra ipsius hereditatis, a medio die Aiulfi, a sero et a certio via publica; habet in longum perticas X, in fronte et a certio inter cultum et incultum perticas XI, in alio vero X. Etiam et alius campus in ipsa villa, qui terminatur a mane terra ipsius hereditatis, a meridie via publica, a sero Sancti Desiderii, a certio terra Francorum; habet in longum perticas agripenales XXXV, in frontibus IIII. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum vobis donamus. Deinde domnus Oddo, consilio suorum monachorum fultus, dedit vineam unam in Iriniaco vel in Larnanto cum omni supraposito; terminatur a mane terra Bernoardi, a medio die terra Rorionis, a sero Sancti Stephani, a certio via publica; habet in longum perticas XV; et curtilum unum, necnon et campum unum in Lornanto; terminatur a mane et a sero Rocha, a meridie et a certio terra Lectoaldi; habet in longo perticas XXXXII, in frontibus III. Infra istas terminationes et perticationes ad integrum vobis donamus in cambio, quemadmodum supra insertum est. Si quis vero forte contra hanc commutationem a nobis ultroneam factam, diaboli fascibus inflamatus, omne bonum perturbare cupientis, non valeat quod requirit vendicare, parsque ejus cum Juda, Domini proditore, et cum Datan et Abiron, et cum his qui Domino Deo dixerunt: «A nobis recede,» fiat, nisi resipuerit; immo vero a consortio christianorum alienatus, juxta legem mundanam, cui litem intulerit I auri libram reddere cogatur, et nostra commutatio rata semper et inmobilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum apud Cluniacum publice. S. Ermentei et uxoris ejus Aremberte, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Adalardi. S. Tetaldi. S. Girbaldi. S. Rainerii. S. Teofadi. S. Siembranni. S. Raimbaldi. S. Giraldi. S. Rainardi. Ego Teogerius rogatus scripsi, dictavi die jove, mense aprili, anno VIII regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung