CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0394     View  [Back]
Charta qua Hildebertus et uxor ejus Senegundis res suas in villa Provilingias monasterio Cluniacensi dant.
Sicut indubitanter fides credencium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex bonis temporalibus quæ lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitæ premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Diviciæ viri redemptio animæ ejus.» Quapropter nos, in Dei nomine, ego videlicet Hildebertus et uxor mea Senegundis, stultum putantes in presenti vita cuncta nostra consummere, et nihil in diurno seculo servare, donamus atque tradimus aliquid de rebus nostris [juris] nostri Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, res nostras indominicatas quas ego Hildebertus juste adquisivi de Mainsenda femina; sunt vero ipse res site in pago Matisconense, in agro Tisiacense, in villa quæ dicitur Provilingias, id est cum campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, cultis et incultis, cum omni supraposito et omnibus appendiciis quæ ad eundem mansum aspicere videntur, tradimus atque donamus ad prefatum locum Cluniense, scilicet cenobium quo preesse videtur domnus Odo, venerabilis abbas, tam pro nobis quam pro omnibus parentibus nostris, insuper et pro omnibus fidelibus cristianis, vivis atque defunctis, ut omnibus in commune proficiat, ut monachi qui illum locum tenuerint easdem res jure perpetuo habeant atque possideant, et pro nobis Deum ac principes apostolorum familiariter exorent. Ita dumtaxat ut, quamdiu ego Hildebertus vixero, ipsas res usufructuario teneam, et singulis annis, die dedicationis ipsius æcclesiæ, denarios VI ad luminaria concinnenda eidem æcclesiæ censualiter persolvam; post discessum vero meum, ad ipsum monasterium revertantur, ita ut ab hora mortis meæ et deinceps monachi ejusdem monasterii absque ullius contradictione ipsas res perpetualiter habeant, teneant atque legaliter possideant. Obsecro suppliciter omnes quicumque hanc cartam legere vel audire potuerint, ut, si necesse fuerit, pro Dei amore et sanctorum ejus Petri et Pauli, sint tutores ac defensores earum rerum. Si quis vero, quod evenire non estimo, si ego ipse (quod absit!), aut aliquis ex propinquis meis vel etiam extraneis, seu quelibet opposita persona, aliquam calumniam contra hoc testamentum inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra viventium, deleatque nomen ejus de libro vite, nisi cito resipuerit, fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et cum Datan et Abiron, quos terra apperto ore deglutavit, et infernus vivos absorbuit, per omnem incurrat dampnationem; secundum mundialem vero legem, his quibus intulerit calumniam XV libras auri, cogente vicaria potestate, compulsus exsolvat, et congressio illius nullum obtineat effectum, sed hujus firmitas testamenti, omni auctoritate corroborata, semper inviolabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Hildeberti et uxoris ejus Senegundis, qui hanc cartam fieri et firmari rogaverunt. S. Teduini. S. Gauzzeramni. S. Euvrardi. S. item Teduini. S. Vualdrici. S. Otterii. S. Bernardi. S. Elmari. S. Raimberti. Hildebrannus, ad vicem cancellarii, scripsit et datavit die dominico, kalendis maii, anno VI regnante Rodulfo rege.
(Au dos:) Ildebertus de Provilingias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung