CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0397     View  [Back]
Præceptum Rodulfi regis quo dat monasterio Cluniacensi mansos in Salustriaco, Vergasona et Cavanicas, confirmatque donationem Rufiaci, etc.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Rodulfus, divina propitiante clementia, Francorum rex. Si justis petitionibus fidelium nostrorum aurem serenitatis nostræ accommodamus, regium exequimur cultum et eos ad nostram fidelitatem promptiores esse putamus. Quapropter notum sit omnium tam presentium quam etiam futurorum industriæ, quoniam nostram serenitatem adhierunt Emma, conjux mea karissima, atque Ugo, frater meus dulcissimus, petieruntque nostram celsitudinem quatinus pro remedio animę nostræ Cluniaco monasterio, quod est consecratum in honore apostolorum Petri et Pauli, partem de terra concedere dignaremur; illorum fuit petitio et nostræ libuit voluntati, adtribuimus supranominato cœnobio mansos vestitos, sitos in comitatu Maticensi, tres mansos in Salustriaco et tres in Vergasona, et unum absum in Cavanicas, res de Rufiaco, quas Arlebaldus dedit Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, res de Calmeriaco et de Coloniis quę fuerunt Richardi et Teutbaldi, cum mancipiis utriusque sexus, cum pratis, vineis, silvis, campis cultis et incultis, et omnia quę ad ipsos mansos aspiciunt, tam inquisita quam etiam inquirenda, et servientes tres qui sunt subditi ad piscinam quę nuncupatur Osa, cum infantibus eorum et mansis quos ipsi tenent, id est Vuandalfredus, Constantius, Constabolus. Delegamus nichilominus per hoc nostræ celsitudinis preceptum, ut omnes res quas Christi fideles pro Dei amore et remedio animarum suarum prefato loco condonaverint, omni tempore, absque alicujus inquietudine, inconvulse permaneant. Ut autem hæc firmitas in ævum permaneat et a nullo nostrorum successorum sit permutanda, nostro nomini insigniri, hac anuli nostri impressione jussimus sigillari. Signum Rodulfi gloriosissimi regis. Actum Boiaco villa. Data kalendas julias, indictione III, anno VIIII regnante Rodulfo gloriosissimo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung