CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0398     View  [Back]
Præceptum Rodulfi regis quo dat monasterio Cluniacensi villam quæ dicitur Solustriacus, aliasque donationes confirmat.
In nomine sanctæ et individue Trinitatis. Rodulfus, divina propitiante clementia, Francorum rex. Si justis petitionibus fidelium nostrorum aurem serenitatis nostre accommodamus, regium exequimur cultum et eos ad nostram fidelitatem promptiores esse putamus. Quapropter notum sit omnium tam presentium quam etiam futurorum industrie, quoniam nostram serenitatem adhierunt Emma, conjux mea karissima, atque Ugo, frater meus dulcissimus, petierunt nostram celsitudinem quatinus pro remedium animæ nostræ Cluniaco monasterio, qui est constructus in honore apostolorum Petri et Pauli, partem de terra concedere dignaremur; illorum fuit peticio et nostræ libuit voluntati, adtribuimus supranominato cœnobio villam quondam quæ dicitur Solustriacus, cum omnibus adjacentibus vel appendiciis suis. Insuper etiam quicquid ad ipsam villam aspicere videtur, tam in mancipiis quam in vineis, in campis, in pratis, in silvis, ac in omnibus rebus in quocumque omnino loco sive adunatis seu dispersis, totum et ad integrum, per hoc nostræ auctoritatis regale preceptum libentissime concedimus atque delegamus. Quæ videlicet res sunt site in comitatu Matisconense. Donamus preterea ad supradictum cœnobium tres piscatores his nominibus: Constabulum et Constantinum atque Rainoardum, cum uxoribus et infantibus suis, et cum mansis quos ipsi tenent; necnon et tertiam partem de piscina que dicitur Osa similiter concedimus; res nichilominus de Rufiaco, quas Arlebaldus dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, res etiam de Calmeriaco et de Coloniis, quæ fuerunt Richardi et Teutboldi, cum mancipiis utriusque sexus, cum pratis, vineis, silvis, campis cultis et incultis, et omnia quecumque ad ipsos mansos aspiciunt, tam inquisita quam etiam inquirenda, per hoc omnino nostre celsitudinis preceptum delegamus ad predictum Cluniense cœnobium; insuper ætiam omnes res quas Christi fideles pro Dei amore et remedium animarum suarum jam in preterito condonaverunt, omni tempore, absque alicujus inquietudine, inconvulse permaneant. Ut autem hæc testamentaria auctoritas firma stabilitate in evum consistat, et a nullo nostrorum successorum sit permutanda, nostro nomine insigniri ac anuli nostri impressione jussimus sigillari. Signum Rodulfi, gloriosissimi regis. Rotmundus, ad vicem Ansigisi, recognovit. Actum Boiaco villa. Data kalendas julias, indictione III, anno VIIII regnante Radulfo gloriosissimo rege.
(Au dos:) Preceptum Rodulfi regis de Salustriaco, tres piscatores, Osa, Rufiaco, Calmeriaco, et de Coloniis, que fuerunt Richardi et Tehutbaldi, in pago Matisconense, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung