CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0403     View  [Back]
Charta qua Adraldus et uxor ejus Gisla res suas in Vico subtus Sancto Christophoro et in aliis locis sitas monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Matisconense sito, ubi ætiam domnus Odo, venerabilis abba, preesse videtur cum turba monachorum sibi credita. Nos igitur, in Dei nomine, Adraldus et uxor mea Gisla, donamus ad eumdem locum Sancti Petri aliquid de rebus juris nostri que sunt site in pago Augustudunense, in agro Monciocense, in villa que dicitur Vico subtus Sancto Christoforo: hoc est vinea in una simul tenente clausura; et in alio loco, in pago Matisconense, in agro Cluvacense, donamus aliam vineam, in loco qui vocatur juxta Betus, que fuit quondam Bernardo; conquesivimus autem supradicta vinea de Ramberto et Ailberto, et alias res que ad ipsum curtile aspiciunt, totum et ad integrum donamus, donatumque in perpetuum esse volumus, pro remedio animarum nostrarum et filiorum ac fratrum nostrorum, et pro anima patris mei Arluini et anima matris meæ Rotrudis, in stipendia monachorum Christo et Sancto Petro in predicto monasterio servientium, ea scilicet ratione ut, dum ego ipse Adraldus advixero, usufructuario teneam et possideam; post dicessum vero quandoque meum, ipse res, sine alicujus interpellatione, ad predictum perveniant locum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, post discessum meum, aliquis de heredibus vel coheredibus meis, aut ulla intromissa persona, aliquam calumniam contra hanc cartam elemosinariam generare aut contrariare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et contrarietatem sancti Petri incurrat, et a liminibus æcclesiarum extraneus habeatur, insuper et cum cogenti fisco auri libras IIII coactus exsolvat, et hec donatio firma semper et inconvulsa permaneat, stipulatione adnixa. S. Adraldi et S. Gislæ, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Ramberti et Acardi et Rotlanni, qui consenserunt. S. Artaldi. S. Rotlanni. S. Esembardi. Item S. Rotlanni. S. Ottarii. S. Aledranni. S. Airberti. S. Edelardi. S. Livonis. S. Stephani. S. Pontionis. S. Bernardi. S. Gisonis. Ego Jacob, Christi sacerdos, scripsi et supscripsi, promulgavi. S. Inbadi. S. Ermenardi. S. Lanbaldi. S. Rameldis. S. Rainulfi. S. Ailberti. S. Raimberti. S. Eldeverti. S. Teotildis. S. Christinat. S. Eldeverti. S. Otberti. Data VI kalendas novembris, anno X regnante Rodulfo rege. S. Aderici. S. Lanbaldi. S. Teodradi. S. Unaldi.
(Au dos:) Adraldi et uxor sua Gisla in Vico, in pago Augustodunense et Matiscense, in agro Cluvacense, juxta Betus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung