CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0404     View  [Back]
Charta qua Raimbertus et uxor ejus Emma duas vineas in villa Belosia monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Matisconense sito, quo domnus Odo, venerabilis abba, congregacioni monachorum preesse videtur. Nos ergo, in Christi [nomine], ego Raimbertus et uxor mea Emma, donamus ibidem aliquid de rebus nostris quæ sunt site in pago Matisconense, in agro Potiaco, in villa que dicitur Belosia: hoc est vineas duas cum curtilibus suis, cum condominis, campis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, et quicquid in eadem villa possidere videor, totum et ad integrum; post dicessum meum, ad predictum perveniat locum, in stipindia monachorum ibidem Deo et Sancto Petro servientium, pro remedio animarum nostrarum ac fratrum nostrorum, necnon et pro anima patris mei Arluini et genitricis meæ Rottrudis, ea scilicet ratione ut, sicut jam dixi, ego ipse Raimbertus, quamdiu vixero, usufructuario teneam et possideam, excepta una vinea quam de die presenti ad predictum condono monasterium. Post dicessum vero quandoque meum, omnes prenominate res in eadem villa consistentes, sicut hodierna die inpresentiarum possidere videor, cum omni emelioratione, sine alicujus interpellatione, ad prefatum perveniant locum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus ex heredibus vel coheredibus nostris, seu etiam ulla intromissa persona, aliquam calomniam contra hanc cartam elemosinariam generare aut removere presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et contrarietatem sancti Petri incurrat, et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur; insuper, cogente fiscali censura, auri libras II coactus exsolvat, et nullum ejus repetitio obtineat effectum; hec donatio firma semper et inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. S. Raimberti et S. Emme, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Acardi et Attale, qui consenserunt. S. Aboni. S. Arnalni. S. Odilonis. S. Odonis. S. Girberti. S. Donicaramni. S. Vuinperti. S. Ansberti. S. Isembardi. S. Vualterii. S. Otberti. Actum Cluniaco cœnobio. Ego frater Jacob scripsi et manu nostra promulgavi. Data IIII nonas decembris, indictione V, anno X regnante Rodulfo serenissimo rege.
(Au dos:) In Belosia, carta Raimberti qui fuit frater Achardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung