CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0405     View  [Back]
Charta qua Giraldus, Cabilonensis præpositus, vineam in villa ad Aquarias monasterio Cluniacensi dat.
Quicumque in fluctibus hujus seculi constitutus celestia gliscit appetere, summo conamine debet providere ut ea que illi Deus ob gloriam et dignitatem sui sustentatus contulit, sic ei offerat, quatinus migrans ex hoc evo premium eterne vitæ a largitore omnium bonorum Christo dignanter recipiat. Quapropter ego, in Dei nomine, Giraldus, sancte ecclesie Cabilonensis prepositus, dono Cluniaco cenobio aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonense, in agro Brancedunense, in villa que dicitur ad Aquarias, hoc est vineam unam indominicatam in una simul tenentem clausura; terminatur autem ipsa vinea ab uno latere terra Bertasie et infantum suorum, ab alio latere decrepito, ab una fronte terra ipsius donatoris, ab alia vero fronte rivo percurrente et terra Ragemfredi. Infra has terminationes totum et ad integrum a die presenti et deinceps ad predictum condono monasterium in alimonia vel victuario monachorum ibidem Deo servientium et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo famulantium, in quorum scilicet honore ipse sacer locus est consecratus atque constructus, cuique preest domnus Odo, venerabilis abba, una cum credita sibi monachorum concione. Supradictam vero vineam, sicut jam dixi, sine aliqua dilatione, ad prenominatum dono locum, pro remedio anime mee et remissionem omnium peccatorum meorum, pro anima patris mei et matris mee, pro animabus quoque parentum meorum, domni scilicet Ragemfredi et domni Daredonis, ea scilicet ratione ut annis singulis ejusdem loci fratres et incole, die sancto Septuagesime, exinde generalem habeant refectionem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus meis, seu ulla intromissa persona, aliquam calumniam contra hanc donationem generare aut litem inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et eorumdem mundi principum, Petri scilicet et Pauli, contrarietatem offendat; a liminibus quoque æcclesiarum extraneus habeatur. Hæc vero donatio a me libentissimo animo facta et corroborata semper stabilis permaneat et inconvulsa, stipulatione subnixa. Actum Cavillon civitate. Insuper etiam, cum cogenti fiscali censura, auri libras X exactus exsolvat, et nullum ejus repetitio teneat effectum. S. Girardi prepositi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Allulfi. S. Ingelberti. S. Teotlanni. S. Ragemfredi, humilis levitæ. S. Radulfi. S. Gauberti. S. Walonis. S. Bernardi. S. Isemberti. S. Constaboli. S. Teotelmi Ainonis. S. Teotbranni. Item S. Gauzberti. S. Aldrani. S. Martini. S. Odulberti. Ego Constantinus levita dictavi, manu mea promulgavi. Dictata mense decembrio, X kalendas ejusdem mensis, anno X regnante rege Rodulfo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung