CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0407     View  [Back]
Charta qua Vulmarus res suas in villa Cavaniaco Johanni, fratri suo, dat.
Dilectisimo fratri meo Johanni, ego igitur Vulmarus, germanus supradicti Johannis, dono tibi campum unum pro amore et benivolentia, qui est situs in pago Maticensi, in agro Cavaniacense, in villa Cavaniaco; terminat ipse campus de uno latere vinea Ricmari, de alio Stephani, in una fronte via publica, in alia de ipsa hereditate. Infra istas terminationes ipsum campum tibi dono vel quicquid ibi videntur aspicere, hoc sunt vineę, campi, prata, omnia ex omnibus trado atque transfundo perpetualiter, ut facias quicquid facere volueris, nemine contradicente. Et dono tibi in alio loco vineam unam, in Camborto vocant; terminat de uno latere de ipsa hereditate, de alio Aimbaldi, in una fronte via publica, in alia aqua currente. Infra isto terminio ipsa vinea ad integrum. Si quis donationem istam contradixerit, auri unciam unam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cabilonensi civitate. Ego Vulmarus firmavi et alios firmari rogavi. S. Godrevoldi, Dominici, Bertardi, Desiderii. S. Mannonis, Bernardi, Aldrici. Ego Constantinus, indignus levita, scripsi, anno X regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung